Hľadaný výraz: psalms 146, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 ALLELUIA. Lauda, anima mea, Dominum; 2 laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo, quamdiu fuero. 3 Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. 4 Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt cogitationes eorum. 5 Beatus, cuius Deus Iacob est adiutor, cuius spes in Domino Deo suo, 6 qui fecit caelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt; qui custodit veritatem in saeculum, 7 facit iudicium oppressis, dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos, 8 Dominus illuminat caecos, Dominus erigit depressos, Dominus diligit iustos, 9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam sustentat et viam peccatorum disperdit. 10 Regnabit Dominus in saecula, Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

1

mail   print   facebook   twitter